- BOVICIDIA
- BOVICIDIAapud Solin. c. 1. Suo quoque Numini idem Hercules instituit aram, quae maxima aupd Pontifices habetur, cum se ex Nicostrata Evandri matre ----- immortalem comperisset fore: conseptum etiam, intra quod ritus sacrorum, sactis bovicidiis, docuit Potitios; Βουςθυσίαι sunt Graecis, h. e. boum immolationes; quae Ταυροβόλια quoque dici potuêre, unde taurobolium Matris Deûm, quod tauriin eius sacro caedebantur. Sic Fordicidia Varroni de L. L. θυσἰαι sunt ἐγκύμονος βοὸς, fordae namque boves gravidae. Sueton. vero Buthysiae vocabulô un maluit, ubi de Nerone c. 12. barbam ponente, uti supra vidimus, in voce Barba. Vide Salmas. ad Solin. p. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.